A M D G EGO GREGORIUS CARAFFA

Artium & sacrae Theologiae Professor, Dei & Superiorum jussu COLLEGIJ huius & ACADEMIAE MUTYCENSIS, in qua ordinariae Artium lectiones habentur, cursusque ordinarii peraguntur, RECTOR & CANCELLARIUS authoritate Apostolica consensu Regio confirmata, ad infrascripta deputatus, universis & singulis, ad quos praesentes atque praesens Privilegium pervenerit, Majoribus debitam reverentiam, ceteris vero salutem in Domino sempiternam. Divinarum Sedium assistricem Sapientiam e Coelo Hominibus mitti, ut cum eis sit atque laboret, non solum certo credimus, sed etiam saepenumero experientia ipsa deprehendimus. Etenim videmus interdum aliquos sane sortitos Animam bonam qui ab ipsa etiam pueritia seria ludis praeferentes prima literarum rudimenta bonas ac liberali Viro dignas Artes Disciplinas severiores ac denique divinarum Scientiarum rerum peracuto ingenio, solerti judicio, constanti memoria percurrunt. Dubitantum non est quin e divinis thesauris coelestem opem iis attulerit Sapientia. Huismodi exempla si numquam alibi Mutycae quidem, quam plurima cernuntur, quae Urbs, non modo Nobilissimorum atque ingeniosorum Hominum faecunda est Parens, ac totius Comitatus Caput, sed universis etiam nostrae Siciliae exterarumque Nationum, quas ipsa ad praeclaros omnium primarum Dignitatum ejusdem Comitatus honores benignissime enutrit, ne quid suae felicitati desit Hospitium est amantissimum. In hoc vero Motucensi Collegio, quo hujsmodi fere hominum varietas, omnis Nobilitatis flos ac ipsa ingeniorum lumina confluunt, atque ad Sapientiam infor- mantur, illi videntur illustriores qui in bonarum Artium adeptione sic eminent inter ceteros, sic Disciplinas, a Praeceptoribus traditas facile alteque Animo consignant sic consignatas in publicis congressionibus, magnifice proponunt ut Audientibus admirationem, sibi laudem & huic Motucensi Academiae Societatis praedictae non mediocre afferant ornamentum. Inter quos meritissime est reponendus D. GEORGIUS POLARA Motucensis annos natus XXII circiter, qui Philosophiae spatium per triennium summo omnium plausu percurrit, ac sacrosantos Theologiae recessus quatuor annorum labore pervestigavit in hoc Motucensi Collegio Societatis Jesu, in quo saepe Conclusiones ad dispuntandum cum laude acutissime defendit itemque ad Doctoratus insignia consequenda privatim a Patribus Artium liberalium ac sacrae Theologiae Professoribus, ac Magistris electis in Philosophicis, ac Theologicis Quaestionibus interrogatus, ac rigorose examinatus eximiae doctrinae specimen dedit & optimi ingenii ac eisdem Deputatis Examinatoribus obstantibus, cumulatissime, ac plene satisfecit, idoneusque judicatus, qui Doctoratus laurea decoraretur. Denique die quarto Iulij anno Domini MDCCLII, coram quamplurimis nostrae Societatis Philosophiae ac Theologiae literarumque laude florentissimis Viris, ac praecipue coram Patre Philippo Stanislao Leyva, P. Hieronymo Giardina Theologiae P. Hieronimo Barrilaro

Theologiae Moralis P. Silvestro Ferreri Philosophiae Professoribus, puncta sibi assignata ad illa declaranda ex divo Thoma Quodlibeto XII, Quaestione III, Artic. IV dicente [A Providentia Dei omnia sunt predeter- minata & ordinata] & ex Aristotele Lib. II de Generatione Cap. V Textu XXI habente [Ignis erit exarsio Calidi et Sicci], non minus expedite, quam docte explicavit, egregie, ac copiose difficultates objectas enodavit, suique praestantissimi ingenii & mirae eruditionis expectatione non modo substinuit sed vicit, adeo ut omnium prorsus secretis votis vivisque suffragiis nemine penitus poenitus atque poenitus discrepante appobatus, & cunctis ob scientiam tot tantisque experimentis comprobatam, tum etiam ob morum vitaeque probitatern Praestantissimorum Virorum, ac fide dignorum constanti opinione testatam summeque commen- datus ac dignus qui ad Doctoratus gradum eveheretur merito judicatus fuerit. Promotoribus praeclarissimis Viris Barone D. Xaverio Rosso ac D. Carolo M.a Giardina Mutycensibus. Igitur cum concessa sit a Pio IV summisque aliis Pontificibus confirmata, & praesertim a fel. record. Gregorii XIII ampliata Generali Praeposito Societatis Jesu pro tempore existenti facultas, ut per se, aut per Praefectum studiorum Societatis Jesu, in quibus ordinariae artium liberalium & sacrae Theologiae lectiones habentur, Scholastici, qui sub eorumdem Collegiorum obedientia, directione, disciplina studuerint, ad quoscumque Baccalaureatus,Licentiaturae, Magisterij & Doctoratus gradus juxta omnia omnium Academiarum Privilegia, non solum ad instar, sed etiam uniformiter promoveri valeant, EGO GREGORIUS CARAFFA in hoc Motucensi Collegio Rector & Cancellarius authoritate Sedis Apostolicae nostrae Societati concessa & assensu Regio confirmata, mihi vero commissa, praedictum Dom.GEORGIUM POLARA Mutycensem Professione Fidei ac Juramento de more receptis ad MAGISTERIUM PHILO- SOPHIAE & SACRAE THEOLOGIAE DOCTORATUS gradum per sacrorum Bibliorum & Aristotelis librum tradi- tionem, Bireti coronae loco impositionem, Anuli in Digitum missionem & pacis osculo de more dato promovi adeo ut deinceps sit & vocetur & ab omnibus habeatur DOCTOR & MAGISTER ARTIUM, & facultatem habeat plaenissimam Cathedram Magistralem ascendendi, legendi, docendi, glossandi, seu Concilia in terpretandi, omnes & singulos Doctoris actus tam publice quam privatim exercendi, Privilegiis, quoque Immunitatibus, Exemptionibus, Exceptio- nibus, Libertatibus, Favoribus, Gratiis, Indultis, Dignitatibus quibus alii Doctores in dictis Facultatibus, tam in alma Urbe, quam in Parisiensi, Lovaniensi, Salmaticensi, Complutensi, ac quibuscumque aliis Generalium Studiorum Universitatibus juxta earum ritum & morem promoti de jure & consuetudine, ac alias quomodolibet potiuntur & gaudent, gaudendi & ponendi facultatem concessi. In quorum Fidem ac testimonium praesens Privilegium fieri jussi mano mea ac Secretarii ejusdem Academiae Motucensis & Notarii publici subscriptum & Sigilli Societatis nostrae consignatione in pede ut moris est munitum. Datum in Collegio & Academia Motucensi Societatis Jesu Quinto Nonas I..............................(1752)

APPROFONDIMENTI

‘In luogo cospicuo’: il complesso architettonico di S. Anna a Modica

L’imponente mole del convento di S. Anna e S. Calogero s’inserisce, a Modica, pressoché al sommo del declívio della collina del ‘Dente’ (‘o renti = Oriente): “I Minori Riformati sotto il titolo di S. Anna, in luogo cospicuo dove il destro lato della valle tende ad oriente, abitano un ampio monastero dall’anno 1639” . leggi di più

Il convento di S. Anna dei Minori Osservanti riformati

Fino al 1866 grandi e solenni edifici, oggi sede di istituzioni pubbliche, erano in gran parte complessi edilizi conventuali di Ordini religiosi maschili o femminili. Per Modica potremmo compilare una lista con almeno 10 casi a dimostrazione della rilevanza, in età moderna, di un clero regolare ... leggi di più

LA BIBLIOTECA "EMANUELE BARONE

Nel gennaio 2007 il Prof. Emanuele Barone, fino ad alcuni anni fa docente di matematica e fisica presso il Liceo Scientifico ‘G. Galilei’ di Modica, ha donato la propria biblioteca alla Fondazione culturale ‘Ente Autonomo Liceo Convitto’. leggi di più

A M D G EGO GREGORIUS CARAFFA

Artium & sacrae Theologiae Professor, Dei & Superiorum jussu COLLEGIJ huius & ACADEMIAE MUTYCENSIS, in qua ordinariae Artium lectiones habentur, cursusque ordinarii peraguntur,

leggi di più

ARCHIVIO DI STATO

L’Ente Autonomo Liceo Convitto ospita, in due piani del Palazzo S. Anna, la Sezione di Modica dell’Archivio di Stato di Ragusa. La Sede è aperta agli Studiosi tutti i giorni dalle ore 8,15 alle 13,30 e il martedì e il giovedì anche il pomeriggio dalle 14,30 alle 17,15 (tel: 0932.941252) leggi di più